monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 107, 2
Hoc Laeta, religiosissima in Christo filia, dictum sit, ut non desperes parentis salutem, et eadem fide qua meruisti filiam, et patrem recipias, totaque domus beatitudine perfruaris, sciens illud a Domino repromissum: Quae apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt . Numquam est sera conversio . Latro de cruce transiit ad paradisum: Nabuchodonosor rex Babylonis, post efferationem corporis et cordis, et balluarum in eremo convictum, mentem recepit humanam. Et, ut omittam vetera, ne apud incredulos nimis fabulosa videantur ante paucos annos propinquus vester Graccus, nobilitatem patritiam nomine sonans, cum Praefecturam gereret . Urbanam , nonne specum Mithrae, et omnia portentosa simulacra, quibus Corax, Nymphus , Miles, Leo, Perses, Helios, Dromo, Pater initiantur , subvertit, fregit, excussit: et his quasi obsidibus ante praemissis, impetravit baptismum Christi. Solitudinem patitur et in Urbe gentilitas. Dii quondam nationum cum bubonibus et noctuis in solis culminibus remanserunt . Vexilla militum, crucis insignia sunt. Regum purpuras et ardentes diadematum gemmas, patibuli salutaris pictura condecorat . Iam Aegyptius Serapis factus est Christianus. Marnas Gazae luget inclusus, et eversionem templi iugiter pertimescit . De India, Perside, Aethiopia, monachorum quotidie turbas suscipimus. Deposuit pharetras Armenius , Hunni discunt Psalterium, Scythiae frigora fervent calore fidei: Getarum rutilus et flavus exercitus, Ecclesiarum circumfert tentoria; et ideo forsitan contra nos aequa pugnant acie, quia pari religione confidunt.